Conan (-is, m; Anglice Conan the Barbarian) est praeclarus barbarus ficticius ab Americano auctore Roberto Ervino Howard inventus et persona historiarum nec non nubeculatorum libellorum et pellicularum. Describitur Conan grandis valentissimusque corpore, animo vero audax et taciturnus, ita ut paulum de se postulanti dicat nisi "Conan Cimmerius sum". Etenim scribit auctor patriam eius Cimmeriam esse, unam ex multis terris quibus ficticio Aevo Hyboriano mundus constaret.