| abstract
| - Germania, MCMXLIII. Puer nomine Josephus Ratzinger in lectulo suo cubat. Mater ei dicit "Josephe! Surge e lecto! Necesse est tibi ad scholam adire!". Sed Josephus respondit se aegrotum esse: "O mater, non possum ad scholam ire. mihi enim dolet caput". Mater autem "O mi fili" dixit, "num putas me esse stultam? Noli mentiri! Surge nunc, nisi vis ut non tantum caput, sed etiam culus tibi doleat!". Ipso facto mater puerum verberavit: tux tax tux tax. Sed Josephus non mentiebatur. Caput ei dolebat, nam Daemonium in capite suo intraverat! Itaque cum mater ei denuo dixit "Surge e lecto, improbe puer!", Josephus magna voce clamavit in lingua Latina "TACE MERDA!". Mater territa intellegit filium suum a Daemonio possesum esse (nam, quis est qui latine loqui possit, nisi ille qui a Satana possesus est?)
|